- CANTABRI
- CANTABRIHispaniae Tarraconensis populi inter Aftures ad Occasum, Autrigonesque ad Ortum, iuxta Oceanum, ubi nanc Biscaia pro maiori parte et pars Asturiae Santillanae. Omnium olim Hispanorum efferatissimi, nullam sine armis vitam esse existimabant. Contra Augustum rebellantes, victi sunt, et servitutem mutuâ caede declinârunt. Flor. l. 4. c. 12. Rodericô dein a Gothis pulsô, soli cum Asturibus, intacti manserunt, A. C. 714. Horum regio Cantabria, Sil. l. 3. v. 326.Cantaber ante omnes hiemisque, aestûsque, famisqueInvictus. ------Et mox, v. 330.Nec vitam sine Marte pati, quippe omnis in armisLucis causa sita est, damnatum vivere paci.Horat. l. 2. Carm. 11. v. 1.Quid bellicosus Cantaber, et Scythes.Et, l. 1. Ep. 18. v. 55.Militiam puer, et Cantabrica bella tulisti.Ab Augusto victi. Horat. l. 2. Carm. Od. 6. v. 2.Cantabrum indoctum iuga ferre nostra.Hodieque multâ libertate fruuntur, neque ullum Regem, sed Dominum tantum, agnoscunt; Hinc non licet Hispaniae Regi, absque bona ipsorum venia, neque magno cum exercitu, fines Biseaiae ingredi. Georg. Hornius, Orb. Imp. p. 281. Regio Biscaya hodie dicitur. Quae cum late sumitur, continet etiam Autrigones, Caristos et Vardulos. Eorum primaria fuit Iuliobriga, ad Iberum fluv.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.